Si terminus ad quem generandus

Beta version of the new section – work still in progress. Please, consult with caution.

Roger Bacon (?), Si terminus ad quem generandus

In S.H. Thomson, “An Unnoticed Treatise of Roger Bacon on Time and Motion.” Isis 27/2 (1937): 219-224. link

Si terminus ad quem generandus sit res permanens tunc intelligenda est transmutacio naturalis fieri ut dicetur. Oportet autem ponere quod aliquod est tempus in futura quod compleatur tota transmutacio et extra quod non fiat aliquid illius transmutacionis, quia omnis transmutacio coequatur alicui mensure duranti sibi proporcionali. Oportet eciam ponere quod istud tempus sit finitum quia transmu- tacio est finita eo quod aliquando completur tota, et terminus ad quem complete adquiratur. Finis vero temporis non est nisi instans. Ergo contingit dicere quod duo quodammodo erunt hic, tempus videlicet et instans finis eius. Et tamen non omnino ponunt in numerum, quia instans complet substanciam temporis et cadit in eius diffinicione sicut punctus in diffinicione linee, si enim non esset punctus non esset linea, et si non esset instans impossibile est tempus esse, quia non potest intelligi linea infinita, ut dicitur I. Metaphisice, neque potest esse et ideo neque tempus infinitum. Unde cum dico tempus infinitum includo opposita. Infinitas enim excludit tempus, quia impossibile est ponere infinitatem actualem nisi in causa prima cuius essencia est alia a tempore et linea propter quod Aristoteles vult in I. Celi et Mundi quod ille qui ponit mundum infinitum errat in principio mundi scilicet in causa prima, secundum quod exponit Commentator dicens: qui ponit mundum esse infinitum non videt ipsum habere principium neque eternum neque non eternum et ideo non potest aliud esse infinitum quam causa prima. Propter hoc ergo finitas est essencialis et substancialis tempori et per consequens finis eius cuius est instans. Ideoque cum dico tempus, includitur instans. Et hoc dico propter hoc quod cum dictum est quod oportet ponere tempus aliquod infinitum quod compleatur transmutacio quod instans intelligatur substancialiter in isto tempore et per nomen eius. Oportet eciam ponere quod tempus a parte una non potest habere duo instancia, sicut nec una linea potest habere duo puncta a parte una. 

Mensura ergo tocius transmutacionis ab igne in aquam erit unum tempus finitum cuius finis est unum instans ita quod tota transmutacio compleatur in isto tempore sic finito ut nichil ipsius transmutacionis ultra finem istius temporis inveniatur et ut in tempore illo finito adquiratur totus terminus ad quem, et corrumpatur totus terminus a quo. Cum ergo hic sic se habeat totum tempus istud vocetur a et instans quod est terminus vocetur c. Ulterius ergo sciendum est quod his est duplex transmutacio: una est corrupcio termini a quo, ut ignis, et generacio termini ad quem, ut aque. Quatinus autem planius capiatur veritas loquamur primo de una illarum et postea de alia. Corrupcio autem tota complebitur in toto a finito per c, sed sicut contingit reperire in tempore aliquid divisibile ut fluxus temporis et aliquid indivisibile ut instans terminus eius sic oportet ponere a parte transmutacionis. Ergo in illa aliquid erit divisibile quod mensuratur tempore et aliquid indivisibile quod mensuratur instanti. Illud indivisibile erit terminus divisibilis in transmutacione sicut instans in tempore. Ipsum vero divisibile dicitur motus, quia tempus non est mensura per se nisi motus et quietis per accidens. Sed ista transmutacio que est corrupcio ignis non est quies propter quod erit motus, nec obstat quod dicitur in quinto Phisicorum quod tantum sunt tres species motus; loci mutacio in ubi, alteracio in qualitate et augmentum et diminucio in quantitate. Et ideo generacio et corrupcio non erunt motus secundum hoc precipue cum Aristoteles dicat in illo quinto quod motus non est in substanciam sed mutatio que dicitur ab eo generacio vel corrupcio.

Ad hoc autem dici potest quod motus uno modo sumitur largius, scilicet pro omni transmutacione successiva, et sic cadit in diffinicione temporis cum dicitur quod tempus est numerus motus secundum prius et posterius et sic generacio et corrupcio sunt motus secundum quod dicit in Predicamentis et tercio Phisicorum, et alibi sepe utitur nomine motus pro illis. Aliter sumitur motus striccius pro sola transmutacione successiva que fit a subiecto in subiectum secundum quod motus diffinitur in quinto Phisicorum, videlicet quod sit transmutacio a subiecto in subiectum, et subiectum vocat ibi illud quod est vere subiectum transmutacionis manens, secundum substanciam suam, in actu transmutatumn. Tamen secundum contrarias qualitates vel quantitates vel ubi quod non accidit in genere simpliciter et corrupcione simpliciter videlicet substancie, quia generacio secundum quid et corrupcio secundum quid est in aliis predicamentis, et illis eciam quodammodo distinguntur generacione et corrupcio ab aliis motibus penes terminos, scilicet quod generacio est a non albo in album, et corrupcio ab albo in non album. Sed alteracio qui est motus est ab albo in nigrum vel econtrario. Unde generacio et corrupcio sunt inter contrarie opposita, alteracio et ceteri motus inter contraria. Unde differencia duplex est inter generacionem et corrupcionem et inter motus tres dictos: una est penes terminos, ut dictum est, alia est penes subiecturn, quia motus illi sunt transmutabiles circa subiectum manens in actu et esse specifico. Generacio et corrupcio non sic, sed circa subiectum quod est de sui natura in potencia ad duplex esse specificum, quoniam tale subiectum est res et natura alicuius generis que aliquando est sub una differencia specifica, aliquando sub alia, et transmutatur ab una in aliam. Unde subiectum propriissimum motuum dictorum est in specie specialissima aliquod individuum illius; subiectum in generacione et corrupcione est individuum teneris alicuius quod potest ire in individua duarum specierum. Non tamen excludo quin ipsum genus sit subiectum in generacione et corrupcione et ipsa species sit subiectum in motibus tribus, sed tamen principale subiectum est individuum sive generis sive speciei, quia actus et operaciones et generaciones et corrupciones sunt universaliter primo et per se singularium, ut Aristoteles multociens dicit. Non enim fit homo albus per alteracionem, nisi quia aliquod indivividuum eius principaliter alteretur, neque transmutatur genus universale in species contrarias universales, nisi quia individuum generis transmutatur (in) individua diversarum specierum.

Sumendo ergo motum non improprie sed proprie generacie et corrupcio sunt motus prout accipitur in diffinicione temporis, licet in alia significacione motus qua utitur in quinto Phisicorum dicantur motus. Et largius et communius sumatur motus in diffinicione temporis, non tamen improprie sicut hoc nomen relacio quod signat genus generalissimum sumitur improprie, sed relacio que est species opposicionis in illo predicamento accipiatur striccius. Unde est equivocacio motus sicut relacionis, et huiusmodi equivocacio accidit in multis, ut alibi patet. Est igitur in ista transmutacione aliquid divisibile quod est motus. Indivisibile autem respondens motui aliquando nominatur mutatum esse, aliquando mutacio, quia Aristoteles dicit in sexto Phisicorum, quod omnes motus terminantur ad mutacionem et ad mutatum esse, et hec computantur pro eodem, quia quod mutatur simul mutatur et mutatum est. Unde mutacio non precedit mutatum esse aliquo genere duracionis, et potest istud indivisibile nominari motum esse. Unde ista tria concurrunt in idem: motum esse, mutatum esse et mutacio. Indivisibilia enim sunt et simul sunt semper, licet differant in racione, quia ymaginamus prius motum esse, secundo mutacionem, tercio mutatum esse. Ergo motum esse et mutatum esse et mutacio sunt in instanti, quia sicut motus se habet ad tempus, sic finis motus ad finem temporis. Sed iste motus non potest esse nisi corrupcio quedam, neque similiter hec mutacio eo quod habentur pro transmutacione que est corrupcio termini a quo duplex est corrupcio: una erit divisibilis, que est motus, alia est indivisibilis, que est mutacio subita in non esse et completa, quare corrupcio que est motus erit tempore, et corrupcio que est mutacio erit in instanti et fine temporis, sed ante instans in a tempore fit motus, sed quod movetur est semper sub termino a quo, ut Aristoteles dicit in quinto et sexto Phisicorum, licet semper amittat aliquid de illo termino et ideo in corrupcione que est motus semper est ignis, propter quod dicitur in quinto Phisicorum quod necesse est esse quod corrumpitur. Ista auctoritas intelligenda est de corrupcione que est motus, et ita in instanti erit corrupcio mutacio et primo habetur non esse termini a quo complete. Et ideo dicetur quod nunc primo non est ignis loquendo secundum totum et simpliciter et complete de non igne, quia prius fuit aliquo modo non ignis secundum quid et secundum partem et incomplete. Sed hoc non denominat subiectum transmutacionis sicut neque alia que sunt secundum quid.

Cum ergo corrupcio motus est in tempore a et corrupcio mutacio est in instanti c, in illo c erit primo non ignis simpliciter, sicut in toto a est ignis simpliciter, et a tempus non potest habere a parte post nisi unum instans quod est c, ergo non contingit assignare illud c ultimo esse ignis, ut dicatur nunc ultimo est ignis, scilicet in c, quia iam non est ignis. Preterea ultimum in esse ignis non potest esse nisi sicut ultimum in tempore et ultimum in motu, quo corrumpitur illud esse ignis in a tempore. Hec enim tria habent parem divisionem et extensionem equalem sed in tempore potest esse ultimum duplex: aut terminus, quod est instans ut c, aut aliqua pars insensibilis que tamen erit tempus, quia tempus dividitur in tempora in infinitum.

Similiter in motu erit ultimum uno modo motum esse vel mutatum esse vel mutacio secundum quod diversimode significatur, alio modo aliqua pars motus insensibilis, ergo similiter erit in esse ignis. Uno modo erit aliqua pars potens denominare subiectum, et hoc semper erit in parte temporis et in parte motus et nuncquam in instanti, et dicetur tunc de illa, nunc ultimo est ignis, sed istud ‘nunc’ non est instans sed tempus insensibile. Alio modo erit terminus esse ignis, scilicet non esse quod est terminus extra, et tale est in instanti quod similiter est quodammodo extra substanciam temporis. Non semper debetur instans non esse termini a quo et non eius esse. Item si in illo instanti c contingeret dicere quod nunc ultimo est ignis, tunc non compleretur transmutacio in tempore dato nec terminus ad quem adquireretur in illo neque non esse termini a quo, que sunt contra ypostasim. Item tunc oporteret ponere unum instans novum sequens c, aut tempus aliud non tempus, quia aut esset continuum aut discontinuum. Si discontinuum ergo non continuaretur transmutacio, neque esset una corrupcio vel una generacio.

Si dicatur quod, licet tempus proprium sit discontinuum tamen tempus continue est unum, istud non potest esse, quia secundum Aristotelem et Avicennam et omnes, non est nisi unum tempus numero in quo omnes motus simul existunt, puta iste transmutaciones sunt proprie quare fient penes duracionem propriam, ergo discontinuabuntur sicut tempora propria. Non autem erit tempus continuum, quia res permanens est tota simul et contingit sumere primum in esse eius, sed tempus non est totum simul neque aliqua pars temporis neque contingit sumere primum in eo quod sit de substancia temporis, quia est divisibilis in infinitum. Ergo nuncquam contingeret dicere secundum veritatem, quod nunc primo est non ignis vel non aqua, et ita in nulla parte temporis contingit dicere nunc primo est aqua vel non ignis, neque est aliud primum in illo tempore, secundo quam c instans in quo non potest dici secundum hanc posicionem quod sit non ignis, quia datum est quod in eo sit ultimo ignis. Item non esse ignis est terminus finalis corrupcionis et motus, ergo, secundum predicta, illud in quo adquiritur erit terminus finalis temporis mensurantis corrupcionem illam. Sed hoc non est tempus aliquod, ergo non erit tempus in quo adquiritur non ignis, quare non sequitur tempus neque continuum neque discontinuum in quo adquiratur. Si vero dicatur quod instans aliud sequitur, tunc, cum instans non sit nisi in tempore, sequetur aliud tempus discontinuum. Sed hoc stare non potest, ut dictum est, tum quia non erit transmutacio continua, tum quia neque instans secundum neque tempus suum potest esse terminus temporis precedentis, quia c est eius terminus. Sed terminus ad quem adquiritur in fine temporis mensurantis esse termini a quo, et mutacio, que est finis motus, est in fine temporis mensurantis motum. Ergo relinquitur quod non potest dari neque aliud instans, et ita neque aliud tempus, et ita in tempore dato, scilicet a cum suo instanti complebitur transmutacio tota ut dictum. Item melius est facere per unum quam per plura, si fieri potest per unum, et natura semper operatur breviori modo. Sed tota hec transmutacio potest salvari modo predicto, ergo non debet poni nisi unum tempus cum uno instanti.

Item tempus duplex proprium esse ibi non potest, ut tactum est, quia una est transmutacio propria. Item si esset nichil faceret, cum non sit hic transmutacio aliqua communis et due proprie. Item non sunt duo tempora alia continue et proprium, sicut patet per omnes, neque possentesse duo tempora simul, ut Aristoteles dicit, neque duo instancia, neque duo anni, neque duo menses, neque duo dies. Unde patet quod tempus illud quod mensurat motum celi mensurat omnia simul et semel, et hoc patet per unitatem temporis, si quis sciret eam dare. Fit ergo corrupcio, que est motus in a tempore et in fine temporis, quod est c, fit corrupcio completa in quo adquiritur finalis adnichilacio termini a quo. Sed generacio unius est corrupcio alterius et ideo concurrunt simul, et est duplex generacio termini ad quem una successiva, et hoc fit in toto a tempore, alia instantanea et subita et completa, et hoc fit in termino temporis, scilicet in c, et ita in toto a non est aqua, et in c est primo aqua. 

Advertisement